monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 59, 4
Quartum est quod quaesisti, quomodo in Ioannis Evangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenam: 'Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum' . Et rursum in Matthaeo scriptum sit, quod ad vestigia Salvatoris mulieres corruerint ; cum utique non sit idipsum tangere post resurrectionem pedes eius, et non tangere. Maria Magdalena ipsa est, a qua septem daemonia expulerat ; ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia ; quae quia Dominum hortulanum putabat, et quasi cum homine loquebatur, et quaerebat viventem cum mortuis, recte audivit, 'Noli me tangere' . Et est sensus: Non mereris meis haerere vestigiis, nec adorare quasi Dominum, nec eius tenere pedes, quem non existimas surrexisse. Tibi enim necdum ascendi ad Patrem meum. Caeterae vero mulieres, quae pedes tangunt, Dominum confitentur, et merentur eius haerere vestigiis, quem ad Patrem ascendisse confidunt. Quanquam etiamsi eadem mulier diversis in Evangeliis et tenuisse pedes, et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit corrigi primum quasi incredula, et postea non repelli, quasi ea quae errorem confessione mutaverat, quod et de latronibus intelligi potest, cum alius Evangelista utrumque blasphemasse, alius narret alterum esse confessum .